History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sequente autem hieme Athenienses, qui in Sicilia erant, cum sociis Graecis, et Siculis barbaris, quotquot violento Syracusanorum imperio pressi iisque societate conjuncti defectione a Syracusanis facta, ipsos in hoc bello juvabant, Inessam Sicilicum oppidum, cujus arcem Syracusani tenebant, aggressi sunt, et quum expugnare non possent, abibant.

In ipso autem receptu, Syracusani, qui m arce erant, Atheniensium socios, qui post illos regrediebantur, invaserunt, et impressione in eos facta, aliquam exercitus partem in fugam vertunt, et non paucos ocddunt.

Postea vero Laches et Athenienses, exscensu e navibus in nonnulla Locridis loca facto, ad Caicinum fluvium Locros, qui cum Proxeno Capatonis filio ad vim arcendam occurrerant, cirGiter trecentos proelio superarunt, armisque detractis abierunt.

Eadem hieme etiam Delum lustrarunt Athenienses ex oraculo quodam. Nam et antea quidem Pisistratus tyrannus eam lustraverat, non totam, sed tantum modo insulae spatium, quantum a templo prospici poterat; tunc vero tota expiata est hoc modo.