History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et cum eo mille gravis armaturae milites navibus vectos miserunt, qui urbem ingressi tutam reddiderunt; metus enim vehemens erat, ne, quum magnus esset murorum ambitus, et pauci propugnatores, resistere hi non possent.

Eurylochus vero, et qui cum eo erant, quum intellexissent, copias in urbem ingressae, eamque expugnari non posse, se receperunt, non in Peloponnesum , sed in /Eoiidem, quae nunc vocatur, Calydonem et Pleuronem, et in alia illius regionis loca, et in Proschium /Etoliae.

Nam Ampraciota? ad eos profecti iis persuaserunt, ut secum Argos Amphilochicum et ceteram Amphilochiam, et simul Acarnaniam aggrederentur, demonstrantes fore, ut, si haec in suam potestatem redegissent, tota Epirotica gens societatem cum Lacedaemoniis contraheret.

Atque Eurylochus quidem horum verbis adductus dimissis/Etolis circum illa loca cum exercitu quiescebat, donec Ampraciotis ad militiam profectis ad Argos subsidio venire oporteret. Atque haec aestas finiebatur.