History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Atque mare quidem versus longitudo ejus haec erat; per mediterranea vero loca a Byzantio ad Laeaeos et ad Strymonem (hinc enim longissimus est a mari tractus in loca mediterranea) viator expeditus intra Iredecim dies iter conficere potest.
Tributum quoque ex toto barbarorum agro et ex Graecis civitatibus, quod colligebatur Seuthe regnante, qui post Sitalcem regno potitus id marime auxit, omni auri et argenti pretio ad aestimationem pecuniarum revocato, quadringenta ferme talenta valebat; et dona non minora his auri et argenti oiTerebantur; et praeterea opera textilia acu picta et laevia, aliaque supellex, neque ipsi soli, sed et aliis Odrysarum viris nobilibus, qui apud ipsum autoritate pollebant.
Legem enim, contra atque Persae, hanc condiderunt, quae apud alios quoque Thraces moribus est reee-pta, ut potius accipiant, quam dent, et turpius erat, si
Itaque regnum illud ad magnam potentiam pervenit. Nam omnium, quas sunt in Europa intra sinum Ionium et Pontum Euxinum maximum fuit pecuniarum reditu et ceterarum rerum beata abundantia; sed certandi viribus et copiarum numero Scy-tharum impeno longe fuit inferius.