History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Advocabat praeterea etiam multos Thracum montanorum, qui sui juris sunt et ensiferi, qui Dii vocantur, quorum maxima pars Rhodopen incolit; atque alios quidem mercede inducebat, alii vero voluntarii sequebantur.

Excibat etiam Agrianas et Laraeos et ceteras gentes Paeonicas, quibus imperabat; atque hi imperii erant ultimi, usque ad Graaeos Paeonas, et Strymonem fluvium, qui ex Scomio monte per Graaeos et Laesos fluit, ubi erat terminus imperii ab ea parte, quae spectat Paeonas, qui jam sui juris sunt.

At ab ea parte, quae Triballos spectat, qui et ipsi sunt sui juris, Treres et Tilataei terminabant imperium; hi autem ad septentrionales Scomii montis partes habitant, et a solis occidentis partibus pertingunt usque ad Oscium flumen; hoc autem fluit ex eodem monte, ex quo etiam Nestus et Hebrus; est autem desertus hic mons et magnus et Rhodopae junctus.

Fuit autem Odrysarum imperium magnitu-dme ad mare quidem pertingens ab urbe Abderis ad Pontum Euxinum, ad eam usque partem, qua Ister fluvius in ipsum influit; luec ora, qua cursus compendiosissimus datur, navi rotunda, si ventus a puppi semper spiret, quatuor dierum et totidem noctium spatio potest ambiri; itinere vero terrestri , qua compendiosissimum est, ab Abderis ad Istrum vir expeditus intra undecim dies pervenire potest.