History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
nec enim in eo ulla classis erat, quae pro portu excubias ageret, nec ulla prorsus erat suspicio, ne quando hostes repente sic infesta classe eo venturi essent; quippe neque aperte hoc ausuros per otium, neque, si in animum inducerent, se non praesensuros.
Postquam autem hoc ipsis placitum est, statim etiam discedebant, quumque noctu advenissent, et naves ex Nise* deduxissent, in Piraeeum quidem non amplius navigabant, quemadmodum in animo habebant, periculum formidantes, (quanquam quidam etiam ventus eos impedivisse fertur), sed ad Salaminis promontorium, quod Megara spectat; ibi autem erat propugnaculum triumque navium praesidium, ne quid Megarensibus importaretur, neve quid exportaretur. Hoc propugnaculum adorti sunt et triremes vacuas deduxerunt et ceteram Salaminem ex improviso aggressi diripiebant.
Sed Athenas versus ignes, quibus hostium adventus significabatur, sublati sunt et pavor incessit, quo-nullus in eo bello mqjor exstitit. Nam qui in urbe erant, hostes in Piraeeum jam ingressos putabant, qui vero in Piraeeo erant, et Salaminem jam captam et hostes tantum non contra se venturos existimabant; quod profecto si illi tergiversari noluissent, facile accidisset, neque ventus eos pro hibuisset