History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et Athenienses ex Creta venientes cum viginti navibus, quas ante pugnam Phormioni adesse oportuerat, non multum post navium discessum Naupactum appellunt. Atque haec aestas finiebatur.
Prius tamen quam classis, quae ad Corinthum et in Crisaeum sinum recesserat, domum dimitterent» Cnemus et Brasidas et ceteri Peloponnesiorum doces in-eunte hieme volebant, a Megarensibus hoc edocti, Piraeeum
Atheniensium portum temptare; erat autem neque custodi tus neque clausus, ut par erat, quum Athenienses classe longe superiores essent
Placebat autem ut singuli naut» cum singulis remis et singulis pulvinis, quos sibi remigantibus substernerent, et cum singulis strupis Corintho pedibus irent ad mare, quod Athenas spectat, atque illinc Megara quam celerrime profecti, deductis ex Nisaea, illorum navali, quadraginta navibus, quae illic erant, confestim in Piraeeum navigarent;