History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

In hoc autem cornu viginti naves maximae celeritatis constituerunt, ut, si forte Phormio, ratus eos Naupactum versus tendere, ipse quoque opem laturus hac praeternavigaret, Athenienses paratam suarum navium impressionem extra suum cornu praetervehendo vitare non possent, sed hae naves eos intercluderent.

Ille vero, id quod illi exspectabant, metuens oppido praesidiis nudato, postquam vidit eos navigantes, invitus, et festinanter militibus in naves impositis oram maritimam legebat; et simul etiam Messeniorum peditatus oram maritimam secutus aderat, ut suis opem ferret.

Peloponnesii vero, quum eos singulis navibus longo agmine praeter navigare et jam intra sinum et prope terram esse vidissent, id quod maxime cupiebant, uno omnibus signo repente dato naves convertentes, proris adversis in Athenienses ferri coeperunt, quanta maxima celeritate quisque poterat, omnesque naves se intercepturos sperabant.