History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Magnum autem certamen vobis, aut omnem maritimae potentiae spem Peloponnesiis eripere, aut propiorem de mari metum Atheniensibus admovere.

Illud etiam vobis in memoriam revoco, plurimos eorum a vobis jam superatos esse; virorum vero, qui semel victi sunt, animi eadem pericula pari audacia subire non solent.»

Hujusmodi verbis et ipse Phormio suos adhortabatur. Peloponnesii vero, postquam Athenienses non procedebant contra ipsos in sinum et angustias, quum eos invitos in sinum producere vellent, statim primo diluculo instructa classe in ordines, quorum singuli quaternas naves habebant, portu solventes, secundum suam terram introrsum sinum versus navigare coeperunt, dextro cornu proce-dente, sicut etiam in statione erant.