History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tunc vero cernens eos, propter praesentiam hostis, qui erat in ipsorum conspectu, animo debilitatos, eos commonefacere voluit, ut fidentem animum haberent, et convocatis Atheniensibus hanc orationem habuit :
« Quum vos animadvertam, viri milites, lio slium multitudinem pertimescere, convocavi, quia non censeo extimescenda quae minime sunt horrenda.
Hi enim primum quidem, quod a nobis ante victi sunt ipsique se nobis non opinantur pares, bunc navium numerum, nec aequalem compararunt. Deinde, quo potissimum freti contra nos tendunt, quasi fortitudo ad ipsos solos pertineat, nullam aliam ob causam audaces sunt, nisi quod ob pugnae pedestris peritiam pleraque feliciter gerant, et eam sibi putant etiam in rebus nauticis idem pnestaturam.
Sed hoc merito nostrum potius commodum nunc erit, quando et horum est iu illo genere, quoniam animi quidem praestantia nequaquam excellunt, et hoc utrique, qpod in aliqua re majorem peritiam habemus, sumus audaciores.
Praeterea Lacedaemonii, qui sociis praesunt, suae gloriae causa plerosque in hoc periculum invitos adducunt; non enim temptassent, postquam longe inferiores discesserunt, rursus navale proelium committere.
Illorum igitur audaciam ne formidetis. Multo enim vos majorem illis terrorem atque certiorem incutitis, tum quia eos jam ante vicistis, tura eliam quia putant vos contra se non staturos, nisi facinus aliquod maxime memorabile facere decreveritis.