History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Adest vobis autem insuper multitudo navium et quod praesentibus gravis armaturae militibus in regione socia navale proelium estis commissuri; plerumque vero victoria penes illos est, qui sunt et numero superiores et melius instructi.

Quamobrem nihil prorsus reperimus, cur credibile sit nos offensuros. Et qusecunque ante peccavimus, nunc haec ipsa emendata disciplinam praebebunt.

Fidenti igitur animo et gubernatores et nautae pro se quisque sequamini, locum non deserentes,quacunque imperatum fuerit.

Superioribus vero ducibus nos non deterius impetus commoditatem parabimus; neque cuiquam occasionem praebebimus, ut sit ignavus. Quod si quis voluerit, is debitis poenis afficietur; fortes autem praemiis virtute dignis ornabuntur. »

His igitur verbis duces Peloponnesiorum suis militibus animos addiderunt. Phormio vero, timens et ipse suorum militum formidinem, et animadvertens eos concilia inter se habentes classis hostilis multitudinem formidare , volebat illis convocatis animos addere, et in praesentia adhortari.

Nam ante quidem illis semper dicebat, et ita animos illorum praeparabat, nullum esse tantum navium numerum, cujus, si contra ipsos veniret, impetus ipsis non esset sustinendus; et ipsi milites jampridem hanc opinionem animis conceperant, ut, quia Athenienses essent, cum nulla quantumvis ingenii Peloponnesiorum classe pugnam detrectarent.