History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Stratii vero, cum cos adhuc accedentes vidissent, et I existimassent, si eos a celeris sejunctos superassent, Graecos non amplius pariter ad se accessuros, in locis urbi circumjectis insidias ante collocant, et postquam illi prope aderant, ex urbe pariter et ex insidiis prosilientes impressinuem faciunt.
Atque timore perculsi, Chaones
Neutrum autem Graecorum agmen hanc pugnam sensit, propterea quod illi longius processissent, eosque Graeci ideo properare crederent , ut locum castris caperent.
Sed quum effusa fuga barbari ferrentur, eos ad se recipiebant, castrisque junctis in loco per diem quiescebant, quum Stratii iis ad manus non venirent, quia ceterorum Acarnanum auxilia ad ipsos nondum convenerant, sed hostem fundis eminus lacesserent , et ad inopiam consilii compellerent; nec enim sine gravis armaturae militibus loco sese movere poterant. Acarnanes autem hoc pugnae genere excellere existimantur.
Ubi vero nox advenit, Cnemus cum exercitu celeriter sese recipiens ad fluvium Anapum, octoginta stadiis a Strato distantem, postero die per inducias suorum cadavera recepit, cumque CEniadae per amicitiam se illi adjunxissent, ad eos concessit, antequam ceterorum Acarnanum auxilia in unum convenirent. Atque illinc omnee domum redierunt. Stratii vero tropaeum statuerunt prcclii cum barbaris commissi.