History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Cum hoc exercitu Cnemus proficiscebatur non exspectata Corinthiorum classe; et per agrum Argivum iter facientes, Limnaeam pagum nullis cinctum muris diripuerunt. £t ad Stratum pervenerunt, maximam Acarnaniae urbem, existimantes, si hanc primam cepissent, cetera etiam haud aegre in suam potestatem ventura.
Acarnanes vero, cum intellexissent et terra magnae copias irruptionem fecisse, et mari simul hostes cum classe venturos, copias non cogebant, ut suis laborantibus opem ferrent, sed sua quique custodiebant, et ad Phormionem mittebant, rogantes, ut auxilium sibi ferret. Ille vero respondit, se non posse, quod classis Corintho esset ventura, Naupactum praesidio nudatam relinquere.
Peloponnesii vero eorumque socii, suas copias in tres acies partiti, ad urbem Stratiorum procedebant , ut castris prope illam positis, nisi verbis eos adducere possent, re ipsa muros temptarent.
Atque accedebant ita, ut medium agmen tenerent Chaones, et ceteri barbari, ad dextram vero ipsorum essent Leucadii et Anactorii et qui cum his veniebant, ad laevam Cnemus et Peloponnesii et Ampraciotae; magno autem intervallo alii ab aliis distabant, quinetiam alicubi ne conspiciebant quidem inter se.
Et Graeci quidem servatis ordinibus et caute procedebant, donec in opportuno loco castra posuerunt ; Chaones vero, qui suis ipsorum viribus confiderent et ab illius continentis incolis bellicosissimi esse judicarentur, neque castris locum capere sustinuerunt, et impetu cura ceteris barbaris lati, urbem vel ipso clamore se capturos, atque hoc facinus sibi tributum iri existimarunt.