History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Comportantes igitur materiae fasciculos conjiciebant eos ex aggere primum quidem in eam partem*, quae erat inter murum et aggerem, et quum propter tantam hominum manum celeriter esset repleta, propter reliquum etiam urbis spacium, quantum de loco superiore plurimum occupare poterant, materiam congesserunt,

eamquc injecto igne, cum sulphure et pice incenderunt. Tantaque flamma excitata est, quantam nullus unquam ad illud usque tempus manu quidem excitatam viderat. Nam in montibus quidem jam eilva arboribus vi ventorum inter se collisis sua sponte ignem flam-mamque ex hoc conceptam emisit.

Hoc vero incendium et magnum exstitit, et minimum aberat, quin Plataeenses, quum cetera vitassent, absumeret; a multo enim intra spacio urbis accedere non licebat, et ventus si accessisset secundus ad flammam augendam, id quod adversarii sperabant, effugere non potuissent.

Nunc vero hoc etiam accidisse fertur, ut magna vis aquae de coelo cum tonitruis effusa flammam restingueret, et ita periculo finem factum esse.