History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed veriti, ne sic quoque pauci multis resistere non possent, hoc quoque excogitarunt: magnum quidem aedificium, quod aggeri oppositum exstruebant, aedificare desierunt, sed in utroque ejus latere, initio ducto a muro humiliore, intus murum lunata forma urbem versus ducere craperunt, ut, si magnus caperetur, hic hostibus resisteret,
Peloponnesii vero dum aggerem jaciunt, simul etiam machinas urbi admovebant, unam quidem, quae per aggerem admota magnam ingeniis illius aedificii partem conquassavit et Plataeenses perterrefecit, alias vero ab alia muri parte, quas Plataeenses laqueis circumjectis retorquebant, et trabes ingentes, quas ab utroque capite longis ferreis catenis suspenderant, ex binis antennis inclinatis ac supra murum prominentibus transversas sursum trahebant, et quoties machina aliquam muri partem petitura erat, trabem laxatis catenis atque e manu remissis demittebant, illa vero cum impetu delata, prominentem arietis partem refringebat.
Postea vero Peloponnesii, quum machinae nihil proficerent, et adversus aggerem munitio erigeretur, existimantes praesentibus terroribus urbem capi non posse, se ad eam muro cingendam parabant.
Prius tamen igne urbem temptare placuit, si possent coorto vento eam incendere, quod spatiosa non esset; nullum enim oppugnationis genus intemptatum praetermittebant, si forte sine sumptu et obsidione in suam potestatem rediglre possent.