History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
« Dii, quotquot agri Plataeensis praesides estis, et heroes, testes estote, neque omnino nos injuste, quum isti societatis jusjurandum prius violarint, in hunc agrum yenisse, in quo patres nostri post vota vobis nuncupata Medos superarunt, et quem Graecis benignum praebuistis, ut in eo dimicarent, nequenime, si quid faciamus, nos injuste facturos; nam quum, multas aequasque conditiones obtulerimus, nihil ab illis impetramus. Propitii autem estote, ut illi, qui maleficii principes exliterunt, coerceantur, ultio autem contingat iis, qui eam exigant, ut fas est. »
His verbis deos obtestatus exercitum ad bellum gerendum paravit, ac primum quidem ipsos, ne quis amplius exiret, circumvallavit arboribus, quas ceciderant; deinde vero aggerem ad urbem aggerebant, illam propediem expugnatum iri sperantes, tanta militum manu in opere occupata.
Itaque caesam e Cithaerone materiam aggeri utrinque adhibebant, ad storearum instar murorum loco admoventes, ne humus aggesta latius difflueret; in hunc autem aggerem ingerebant ligna et lapides et humum et si quid aliud injectum ad opus absolvendum facere videbatur.
In hoc autem aggeris opere septuaginta dies cum totidem noctibus conjunctos continenter consumebant, ita inter se opus quietis gratia partiti, ut alii quidem materiam congererent, alii vero somnum et cibum caperent; et Lacedaemonii, qui peregrinis singularumcivitatiu m militibus praeerant, in re praesentes ad opus urgebant.