History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Plataeenses vero legati ad Athenienses profecti, et agitato cum illis consilio, redierunt, haecque civitati retulerunt:

« Neque in superiore tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, Athenienses dicunt se passos esse nobis injuriam fieri, neque nunc passuros, sed pro viribus opem laturos; vobisque mandant, per jusjurandum, quod vestri patres jurarunt, ne quid novi in societate moliamini. »

Quum legati haec renuntiassent, Plataeenses decreverunt non deserere Athenienses, sed pati et agrum ante suos oculos vastari, si necesse esset, et perferre quicquid aljud contingere posset; nec quemquam amplius emittere,

87
sed ex muris respondere, « se non posse facere ea, quae a Lacedaemoniis petantur. »

Quum autem hoc responsum dedissent, tunc vero rex Archidamus primum Deos et heroes indigenas contestari coepit, his verbis :