History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
His igitur conditionibus deditionem fecerunt, ut ipsi exirent et liberi et uxores et milites auxiliarii cum privis tunicis, foeminae vero cum binis, cumque certa singuli ad viaticum pecunia.
Atque hi quidem interposita fide publica egressi abierunt in agrum Chalcidicum, et quo quisque poterat; Athenienses vero ducibus crimini dederunt , quod populi injussu compositionem fecissent (existimabant enim illos urbe potiri potuisse,, quemadmodum vellent), et postea colonos ex se Potidaeam miserunt eamque incoluerunt.