History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Eadem hieme Potidaeatse, quum diutius obsidionem tolerare non possent, et Peloponnesiorum irruptiones in Atticam factae nihilo magis Athenienses removerent, et res frumentaria defecisset, et alia multa praeterea pro necessario victu illic jam accidissent, quinetiam nonnulli mutuo se gu-slassent, ita demum in colloquium de deditione venerunt cum Atheniensium ducibus, quibus ea urbis obsidendae cura mandata erat, Xenophonte Euripidis et Hestiodoro Aristo-clidae et Phanomacho Callimachi filio.

Illi vero conditiones oblatas acceperunt, tum quod exercitum in loco frigido magna incommoda ferre animadverterent, tum etiam quod respublica duo talentorum millia in illam obsidiooem jam impendisset.