History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ille vero, quum ipsos praesentem rerum statum moleste ferre videret, omniaque facere, quae ipse exspeetabat, coacta concione (adhuc enim erat exercitus praetor), volebat iis fiduciam addere et ira ex animis sublata mitiores eos et metu vacuos reddere. Quamobrem in medium progressus hanc orationem habuit.
« Et exspectanti mihi ira inme vestra accidit (intelligo enim eausas), et propterea concionem coegi, ut vos commonefacerem et vobiscum expostularem, si quid vos haud recte vel mihi succensetis, vel rebus adversis ceditis.
Ego enim existimo, civitatem, cujus universus status manet erectus, majorem utilitatem privatis hominibus afferre, quam si singulorum civium felicitate privatim floreat, ipsa vero universa jaceat afflicta.
Qui enim privatim rem feliciter gerit, si patria evertatur, ipse quoque nihilominus una cum eo perit; si vero in republica florente rem infeliciter gerit, longe faci-1 lius conservatur.
Quandoquidem igitur respublica pri-
Atque mihi tali viro irascimini, qui me nulli secundum esse puto, aut in cognoscendis rebus, quas sunt faciendae, aut etiam in his explicandis, quique civitatis amans sum, et pecunia invictus.
Nam qui novit, neque aperte dooet, perinde est, ac si nunquam cogitasset; et qui utrumque habet, sed reipublicae est inalivolus, is pariter non quicquam e re ipsius dicat; sed si hoc quoque adsit, pecunia autem vincatur, universa hanc unam ob rem venalia erunt.
Quare si mihi vel mediocriter haec praeter ceteros adesse existimantes me auctorem in hoc bello suscipiendo secuti estis, nullo meo merito nunc injuriae quidem culpam sustineam.
a Quibus enim, dum ceteris in rebus fortuna secunda utuntur, optio datur, magna est stultitia, si bellum gerant; sed si necesse erat, aut cedentes finitimis statim parere, aut periculis exantlatis servari, is, qui periculum subterfugit, majorem reprehensionem meretur, quam ille, qui Iioc fortiter sustinuit.
Atque ego quidem idem sum, nec a sententia discedo. Vos vero sententiam mutatis, postquam vobis accidit, ut rebus quidem integris de bello vobis persuaderetur, calamitosis autem rebus poenitentia ducamini; meique consilii ratio propter animi v estri imbecillitatem non recta videatur, quia id quidem, quod molestiam affert, ab unoquoque vestrum jam percipitur, utilitatis vero abest adhuc sensus manifestus omnibus, et quia paulo major rerum conversio, eaque repente incidit, abjecto animo estis ad sustinenda ea, quae constituistis.
Frangit enim spiritum repentinus et inexspectatus casus, et qui maxime praeter opinionem accidit; id quod quum ceteris in rebus, tum vero praecipue in hoc morbo vobis accidit.
Tamen quum civitatem magnam incolatis, et in moribus ea non inferioribus sitis educati, decet etiam gravissimas calamitates excelsis animis sustinere, nec dignitatem obscurare (perinde enim homines damnare solent eum, qui per ignaviam deserit partam jam gloriam, et eum odisse, qui non debitam fastu affectat), sed deposito rerum privatarum dolore reipublicae salutem tuendam capessere.
« Quod autem de belli labore timetis, ne nimius sit nec tamen ideo magis victoriam obtineamus, vobis et illa sufficiant, in quibus jam saepe alias demonstravi, ipsum non recte suspectum esse; declarabo tamen hoc quoque, quod mihi videmini neque vos ipsi unquam antehac cogitasse vobis adesse, de magnitudine reip. ad imperium augendum, neque ego in superioribus meis orationibus; et ne nunc quidem hac oratione utei-er, quae quandam jactationis speciem habet, nisi vos praeter rationem animis consternatos viderem.