History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Ducebat autem in navibus quatuor millia gravis armatura» militum Atheniensium, et trecentos equites in aliis navibus, quae equis vehendis erant aptae, quae ex vetustis navigiis tunc primum factae erant; ad eandem autem expeditionem et Chii et Lesbii cum quin quaginta navibus proficiscebantur.
Quum autem hic Atheniensium exercitus solvebat, Peloponnesios in Atticae ora maritima versantes reliquerunt.
Quumque ad Epidaurum Peloponnesi urbem pervenissent, magnam agri partem vastarunt, et adorti urbem, in spem quidem ejus expugnandae venerunt, non tamen ros ipsis successit.
Quum autem ab Epidauro solvissent, Troezenium et Ha-liensem et Hermionensem agrum vastarunt : haec autem omnia loca sunt in maritima Peloponnesi ora.
Hioc vero solventes, ad Prasias, agri Laconici oppidum maritimum, pervenerunt, ejusque agrum vastarunt et ipsum oppidum ceperunt ac diripuerunt.
His autem actis domum redierunt. Peloponnesios vero non amplius invenerunt in Attica versantes, sed domum reversos.
Quamdiu autem Peloponnesii in Attica, et Athenienses in nayali expeditione.erant, morbus et militia; et domi Athenienses absumebat; quamobrem etiam rumor fuit, Peloponnesios morbi metu, quum ex transfugis eum in urbe grassari intellexissent et simul etiam sepelientes viderent , dtius inde discessisse.