History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Incidit igitur hominibus altercatio non pestem (λοιμόν) in isto carmine ab antiquis nominatam, sed famem (λιμόν); evicit autem in praesentia illud merito, pestilentiam significatam esse; homines enim ad mala, quae patiebantur, memoriam accommodabant. Si vero linquam aliud Doricum bellum post hoc incesserit, et famem esse contigerit, probabile est, puto, hoc modo eos canturos.
Oraculum etiam Lacedaemoniis redditum ab illis, qui hoc noverant, memorabatur, quum ipsis oraculum consulentibus, bellum-ne movendum esset, Deus respondit, ipsos fore victores, si bellum totis viribus gererent, seque ipsis opem laturum dixit
Quod igitur attinet ad oraculum, ea , quae fiebant, cum ipso convenire staluebant; quum autem Peloponnesii irrupissent, statim bic morbus grassari coepit. Et Peloponnesum quidem non invasit, ita quidem ut sit relatu dignum; depastus vero est Athenas praecipue, deinde ex aliis locis ea, quae maxima populi frequentia erant referta.
Atque haec quidem sunt ea, quae in morbo evenerunt.
Peloponnesii vero, postquam Atticae planitiem vastarunt, in agrum, qui maritimus appellatur, processerunt usque ad Laurium, ubi sunt argenti fodinae Atheniensibus.
Ac primum quidem eam partem vastarunt, quae Peloponnesum spectat, deinde vero eam, quae ad Euboeam et Andrum vergit
Pericles autem, qui tunc quoque dux erat, eandem sententiam habebat, quemadmodum et in superiora expeditione, non oportere Athenienses contra hostes exire;
quum autem in planitie adhuc essent, antequam ad : oram maritimam venirent, centum navium classem Peloponneso bellum illaturus instruebat, et postquam omnia parata erant, solvit