History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sive enim noluissent ob metum mutuo se invisere, deserti interibant, multaeque domus propter inopiam hominum , qui aegrotos curarent, exhaustae sunt; sive alteri ad alteros adissent, interibant, et praecipue qui virtutis laudem sibi vindicabant; pudore enim sibi ipsis non parcebant, ad amicos intrantes, siquidem vel ipsi domestici tandem lamentationes de iis qui moriebantur, defatigati omittebant, mali violentia superati.
Illi tamen, qui evaserant, et eum, qui moriebatur, et eum, qui laborabat, magis miserabantur, tum quod hoc malum prius experti cognoscerent, tum etiam quod ipsi in tuto jam essent; bis enim eundem non corripiebat morbus, ita ut eum etiam interimeret. Et ab aliis beati censebantur, ipsique propter praesentem salutis insperatae laetitiam exsultantes quandam etiam in futurum levem spem habebant, se ne alio quidem morbo amplius unquam absumptum iri.