History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Et corpus nullum repertum est, quod, sive firmae sive infirmae valetudinis esset, tanti mali violentiae resistere posset, sed omnia pariter, et omni victus ratione utentia corripiebat.
illud vero in toto hoc malo gravissimum erat, lum quod, simul
77
ac quis se morbo correfptom sensisset, animo consternaretur (statim enim animo ad salutis desperationem conversi, multo magis se ipsos projiciebant, neque resistebant), tum etiam, quod alter ex alterius curatione infecti tanquau pecudes morerentur; atque haec fuit maxima stragis causa.