History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Pronunciet autem de eo, ut quisque sentit, tam artis medicae peritus, quam imperitus, unde verisimile videatur eum exstitisse, et causas quas putet tantae mutationis esse idoneas, ut vim ad rerum conversionem habuerint. Ego vero et cujusmodi fuerit, dicam, et ea, quae sibi quisque proponens, si quando rursus etiam hic morbus ingruat, jam praedoctus aliquid habeat, ex quo praecipue eum cognoscat, haec declarabo, qui et ipse hoc morbo laboravi, et alios eo laborantes ipse vidi.

Nam annus quidem ille, ut vel omnium confessione constabat, ex omnibus maxime fuit immunis ab aliis morbis; quod si quis et ante aliquo morbo laborabat, omnes hi morbi in istum convertebantur.

Ceteros vero ex nulla manifesta causa, sed ex improviso, quum sani forent, primum quidem acres capitis fervores et oculorum rubores et inflammatio corripiebat, et interiora, guttur et lingua, continuo cruenta erant, et halitum tetrum et grave olentem emittebant.

Deinde vero ex his sternutatio et raucitas sequebatur; nec multo post in pectus descendebat hoc malum cum vehementi tussi. Ubi vero in corde hpsisset, et hoc ipsum

76
subvertebat, et omnes bilis ejectiones, quotquot a medis nominato sunt, sequebantur, et ipsae cum ingenti crucia.