History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Cumque nondum multos dies in agro Attico mansissent, morbus primum coepit aggredi Athenienses; quem quanquam et ante multis locis ingruisse ferebatur, et circa Lemnum, et in aliis regionibus, verunta-men neque tanta pestilentia, neque tot hominum interitus usquam accidisse memorabatur.

Nec enim in medici£ auxilium erat tunc primum ei medentibus ignorantia,' sed ipsi maxime interibant, quo magis ad aegrotos accedebant, nec in ulla alia hominum arte; et omnes supplicationes ad templa factas omnisque opera, qua aut in oraculis sciscitandis , aut in aliis hujusmodi rebus usi erant, omnia nullius erant usus, tandemque victi magnitudine mali hacc missa fecerunt

Primum autem hic morbus, ut fertur, initium duxit ex iEthiopia, quae est supra .Egyptum; deinde vero et in iEgyptum et Libyam descendit, et in magnam partem regionis regis Persarum,

In Atheniensium autem civitatem derepente incidit, et primum in Pyraeeo homines temptavit, ita ut ab his etiam rumor disseminatus sit, venena a Peloponnesiis in puteos dejecta esse; fontes enim nondum erant illic. Deinde vero et in superiorem urbem processit, et jam longe plures moriebantur.