History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Mulli etiam in ipsis murorum turribus domicilia sibi pararunt, et prout quisque ubique poterat; nec enim urbs omnes, qui eo convenerant , capere potuit, sed postea et longos muros incoluerunt, eos inter se partiti, et maximam Piraeei partem.

Simul etiam res ad bellum necessarias parare coepe! runt, et sociorum auxilia cogentes, et instruentes centum

65
navium classem, quae Peloponnesum invaderet.

Atque hi quidem in hoc apparatu erant occupati.

Exercitus vero Peloponnesiorum procedens tetigit Atticam primum ad CEnoen, qua erant irrupturi. Et ut considebant, ad oppugnandos sese parabant muros machinis, et alio modo.

Nam CEnoe, quae est in Atticae et Bmotiae finibus, muris erat cincta, et Athenienses hoc propugnaculo utebantur, quoties bellum incidisset. Hujus igitur et oppugnationem parabant et alioqui circum ipsam tempus triverunt.