History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Hujus autem rei manifestum argumentum hoc est; in ipsa enim arce sunt aliorum quoque deorum delubra, et quae sunt extra, ad hanc urbis partem magis sita suut, Jovis Olympii, et Apollinis Pythii et Telluris, et Bacchi in Limnis, in cujus honorem vetustiora Bacchanalia celebrantur duodecimo die mensis Anthesterionis, quemadmodum nunc quoque apud Iones, ab Atheniensibus oriundos mos est. Sunt autem etiam alia vetusta templa hic aedificata.

Fonte etiam, qui nunc quidem , postquam a tyrannis sic structus est, Novemfistulae appellatur, olim vero, quum ipsius venae et scaturigines exstarent, Calirrhoe nominatus est, hoc et illi, quod arci vicinus esset, ad maxima quaeque utebantur, et nunc etiam ab antiquo moribus est receptum, ut ante nuptias, et in aliis rebus sacris hac aqua utantur.

Et nunc etiam propter antiquam hanc habitationem ipsa quoque urbis arx ab Atheniensibus urbs appellatur.

Athenienses igitur et'ante diu in agris suo jure ac liberi vivebant, et postquam in unam urbem contributi sunt, ob illum in agris agendi morem plerique tam priorum quam posteriorum ad hoc usque bellum cum tota familia in agris fuerant, et habitarant, eamque ob causam non facile migrabant, praesertim quum nuper demum post bellum Medicum suam supellectilem recepissent;

sed graviter et iniquo animo ferebant, quod et penates deseruissent et sacra, quae plane ipsis a pristino statu suae civitatis patria erant, et quod vitae genus essent mutaturi, et nihil aliud quam relinquerent suam quisque patriam.