History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Athenienses vero, his auditis, ejus sententiae accedebant et comportabant in urbem ex agris liberos et conjuges et reliquam supellectilem, qua domi utebantur, vel etiam ipsa aedificiorum destructorum tigna absportan-tes; pecora quoque et jumenta in Euboeam et circumjacentes insulas transmittebant.

Haec autem migratio ipsis permolesta accidebat, propterea quod plerique in agris semper degere consueverant

Haec autem consuetudo vel a pervetustis usque temporibus praeter ceteros apud Athenienses invaluerat. Nam sub Cecrope primisque ad Theseum usque regibus Attica semper oppidatim incolebatur, curias et magistratus habens; et, quoties nihil timebant, ad regem non conveniebant, de republica consultaturi, sed pro se quique suam rempublicam administrabant, et consultabant; quinetiam bellum gesserunt eorum nonnulli, ut Eleusinii Cum Eumolpo adversus Erechtheum.

Theseus vero, postquam regnare coepit, quum esset vir non solum prudens, sed etiam potens, tum aliis in rebus hanc terram excoluit, tum etiam ceterorum oppidorum curias et magistratus sustulit, et una curia unoque consilio constituto in eam civitatem, quae

64
nunc est, omnes coegit, et singulos, res suas, ut ante, possidentes , uti compulit hac una civitate, quam, quum omnes in eam jam contributi essent, Theseus magnis opibus auctam posteris tradidit. Et ab illo tempore Athenienses nunc etiam diem festum nomine Synoecia in deae honorem publice agunt.

Antea enim illa, quae nunc est arx, erat urbs, et ea pars, quae sub ipsa ad austrum maxime spectat.