History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Pecuniis igitur hoc modo eos confidere jubebat; praeterea militum gravis armaturae esse tredecim millia praeter illos, qui in praesidiis et in propugnaculis erant sexdecim millia.
Tot enim initio excubabant, ubi hostes irruptionem facerent, ex senioribus et junioribus, et inquilinorum qnotquot erant gravis armaturae. Nam et Phalerici muri longitudo erat triginta et quinque stadiorum usque ad urbis ambitum, et ipsius ambitus ea pars, quae custodiebatur, erat trium et quadraginta stadiorum; erat autem etiam aliqua ejus pars, quae nullis custodiis servabatur, inter longum murum et Phalericum media. Longi vero muri ad Piraeeum usque quadraginta stadiorum longitudinem habebant, quorum exterior pars custodiebatur; et ipsius Piraeei una cum Munychia universus ambitus erat sexagmta stadiorum; pars autem, quae custodiebatur, hujus erat dimidium.