History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
praeterea iero auri et argenti non signati
63
quum in privatis, tum in publicis donariis, et sacra vasa, quotquot vel pompis vel certaminibus serviebant, et Medica spolia, et si quid aliud hujusmodi erat, non minoris [erant], quam quingentorifcn talentorum. Praeterea addebat etiam ex aliis templis non exiguas pecunias, qnibos eos usuros esse, et, si harum omnium usu omnino prohiberentur, aureis etiam ornamentis, quibus ipsius deae simulacrum circumdatum erat; confirmabat autem illud simulacrum babere auri purissimi pondus quadraginta talentorum, totumque eximi posse. Et, si salutis causa usi fuissent, dicebat oportere non minus auri pondus restituere.