History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Erant autem etiam alioquin Athenienses non amplius pariter jucundi, postquam imperium tenebant, et neque ex aequo cum sociis militabant, et facile iis erat, eos, qui deficerent , in officium redigere.

Quarum acerbitatum ipsi socii fuerunt auctores. Nam ob hanc militandi pigritiam eorum plerique, ne domo abessent, pecunias navium loc ad sumptus faciendos pro rata portione conferre staluerun* Atque Atheniensium quidem res navalis augebatur hoc sumptu, quem illi faciebant; ipsi vero, quoties defectionem facerent, imparati et imperiti bellum suscipiebant.

Post haec autem Athenienses eorumque socii cum pedestre tum navale pradium in Pamphylia ad flumen Eurymedontem cum Medis commiserunt; et eodem die Athenienses ex utroque victoriam, duce.Cimone, Miltiadis filio, reportarunt, et Phoenicum triremes ceperunt et corruperunt 111 universum ad ducentas.

Postea vero accidit, ut Thasii ab iis deficerent, orta controversia de emporiis in adversa Thracia, et de metallis, quae possidebant Athenienses autem cum navibus in Thasum profecti, navali pugna vicerunt, et in terram descenderunt;