History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Deinde vero Syrum, insulam in iEgaeo sitam, quam Dolopes incolebant, incolis in servitutem abstractis, ipsi colonis occupaverunt.

Cum Carystiis autem sine aliis Euboensibus, bellum gesserunt, tandemque certis conditionibus compositionem fecerunt.

Postea vero Naxiis, qui defecerant, bellum intulerunt, et obsidione in deditionem receperunt; atque haec prima sociarum civitatum praeter juris consuetudinem in servitutem est redacta, mox et aliae, prout cuique contigit.

Defectionum vero causae quum aliae erant, tum vero praecipuae, tributorum et navium reliquationes, et militiae recusatio, si cui contigisset. Nam Athenienses haec severe exigebant, et molesti erant, quum hominibus, nec assuetis nec volentibus aerumnas perpeti, necessitatem imponerent.