History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Forte autem accidit, ut eodem temporis articulo et ille arcesseretur domum, et socii ejus odio ad Athenienses transirent, praeter milites ex Peloponneso profectos.

Lacedaemona autem profectus, privatarum quidem in aliquos injuriarum damnatus est; maximarum vero est absolutus, et innocens habitus. Praecipue vero accusabatur, quod cum Medis sensisset et videbatur hoc esse manifestissimam.

Atque illum quidem non amplius praetorem emiserunt, sed Dorcin, et cum eo nonnullos alios, non magnum exercitum habentes; quibus socii imperium non amplius permittebant.

Illi vero hac re cognita dicessenint, nec ullos alios Lacedaemonii postea emiserunt, veriti, ne illi, qui peregre proficiscerentur, deteriores sibi fierent, id quod in Pausania animadverterant; simul etiam cupientes bello Medico liberari et rati Athenienses satis idoneos duces esse, et in iliis rebus sibi non adversos.

Athenienses igitur, cum imperium hoc modo accepissent , sociis volentibus, propter Pausaniae odium, statuerunt , a quibus urbibus pecunias, et a quibus naves adversus barbarum praeberi oporteret; hoc enim praetexebant, ut injurias acceptas ulciscerentur Regis agrum vastantes.

Et tunc primum apud Athenienses constitutus est magistratus Quaestorum Graeciae, qui tributum recipiebant; sic enim appellata est pecuniarum contributio. Primum autem tributum, quod constitutum est, erat quadringentorum et sexaginta talentorum. Eorum vero aerarium fuit Delos, et in ejus templo conventus fiebant.

Quum autem initio sociis imperarent liberis, et de communi consilio in publicis conciliis consultantibus, ad lanium imperium pervenerunt bello, rerumque inter hoc et Medicum bellum administratarum opera, quas ipsi gesserunt et contra barbarum et contra suoe socios, qui re» novas moliebantur, et contra Peloponnesios. qui in quaque

37
re forte intererant.