History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Illius etiam sententiam secuti murum ea latitudine exstruxerunt , quae nunc quoque circa Piraeeum exstans apparet; nam duo plaustra per murum occursu adverso saxa portabant; intus vero neque caementum neque lutum erat, sed magna coagmentata saxa et paribus sectionum angulis inter se aptata, extrinsecus ferro plumboque inter se vincta. Altitudo vero ad dimidiam partem ejus, quam animo statuerat, est perducta.

Volebat enim et altitudine et latitudine hostium impetus avertere, hominumque putabat paucorum et infirmissimorum praesidio locum facile custodiri posse, ceteros vero naves conscensuros.