History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Persuasit autem Themistocles, ut etiam Piraeei partes reliquas aedificarent (ejus enim pars aedificari prius est coepta, quo tempore ipse annuum magistratum gerens Athenis praefuit); quia existimabat tum locum illum esse opportunum , qui tres portus natura munitos haberet; tum etiam ipsos, quando rebus nauticis operam dare coepissent, magnopere proficere in acquirenda potentia.

Primus enim ausus est dicere, eos debere maris imperium sibi vindicare, et confestim eos in hoc imperio parando juvare coepit.