History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Quare sl quis paucis rem totam complexus eos dixerit ita natos esse, ut quiescere neque ipsi velint, neque alios mortales sinant, is verum dixerit.

27

« Et tamen, Lacedaemonii, quum haec talis respublica sit vobis adversaria, vos cunctamini, et non putatis illis hominibus diuturnam suppetere quietem, qui suo quidem apparatu injuriam nulli faciant, prae se vero ferant, se eo esse animo, ut si lacessantur injuria, eam non sint neglecturi, verum in eo jus et aequitatem ponitis, si neque alios molestiis afliciatis, neque vos ipsi, dum vim propulsatis, ullum detrimentum capiatis.

Sed hoc vix consequi possctis, etiamsi civitatem vestrae similem finitimam haberetis; nunc autem, quod et paulo ante declaravimus, vestra instituta antiqua et obsoleta sunt prae illis. Atnecesse est, ut in artibus, novissima quaeque semper excellere;

et civitati quidem pacatae maxime conducunt instituta, quae manent immota; sed illis, qui rebus mullis coguntur se implicare, novis etiam artis incrementis est opus, ideo etiam res Atheniensium propter multam experientiam magis innovatae sunt quam vestrae.

Hactenus igitur haec vestra tarditas progressa terminetur; nunc vero quum aliis, tum etiam Potidaeatis, quemadmodum recepistis, opem ferte , in Atticam celeritate, quanta maxima potestis, irrumpentes, ne viros vobis amicos atque cognatos infensissimis prodatis, neve nos ceteros prae desperatione ad aliquam aliam societatem compellatis.