History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Quinetiam illi, si vobiscum conferantuf, sunt impigri, vos vero cunctatores; item illi peregrinationis cupidi, vos vero domi tenacissimi. Persuasum enim est illis quidem, absentia se aliquid sibi quaesituros; vobis vero, si peregrina obeatis, vel rerum praesentium jacturam vos facturos.
Illi etiam, hostes si superant, longissime progrediuntur; si vincuntur, quam minimum animo consternantur.
Praeterea vero corporibus quam alienissimi» pro republica utuntur, consiliis vero maxime propriis, ut aliquid pro ea agant.
Et si cogitata non confecerint, rebus se suis privari putant; si quae vero armis quaesierint, perexigua senactos forte judicant prae illis, quae io posterum sperant. Quod si forte rei alicujus tentalae conatus eos fallat, nova spe defectura explent. Soli enim pariter et habent et sperant ea, quae animo conceperint, propterea quod celerrime perficere student, quae in animum induxerunt.
Atque haec omnia cum laboribus et periculis omni tempore moliuntur, rebusque partis minimum fruuntur, quia pariendie semper intenti sunt, neque diem festum aliud esse putant, quam conficere, quae opus sunt, et calamitatem haud minorem otium iners quam laboriosum negotium.