History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Tunc vero quum alii in concionem progressi pro se quique querelas proferebant, tum etiam Megarenses, demonstrantes cum alias non paucas controversiarum causas, tum vero praecipue, quod a portubus qui in potestate Atheniensium essent, Atticoque foro, praeter loedus arcerentur.
Corinthii vero, quum Lacedaemonios ab aliis prius ad bellum instigari permisissent, in medium novissimi prodierunt, et haec i»super addiderunt:
« Fides, quam vos, Lacedaemonii, publice privatimque inter vos ipsos servatis, facit, ut, si quid in alios dicamus, minus credatis. Atque hinc moderationis quidem laudem reportatis, sed majore rerum externarum inscitia laboratis.