History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Sed cum Potidaea obsideretur, non amplius quiescebant , quod et suorum nonnulli una inclusi essent, et de oppido etiam timerent; et protinus socios orare coeperunt, ut Lacedaemona venirent, et profecti eo magnis clamoribus in Athenienses invehebantur, quod et foederum violatores
25
exstitissent et Peloponnesum injuria allicerent. Atque jEginetae, non palam illi quidem legatione missa, quia Athenienses metuebant, sed clam praeter ceteros cum iis bellum suadebant, dicentes se non esse sui juris ex fcedere.
Lacedaemonii vero, sociis praeterea advocatis, et si quis alia quapiam in re se ab Atheniensibus injuriam accepisse diceret, legitimo suae gentis concilio convocato, dicere eos jusserunt.