History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Qui vero Olyntho auxilium Potidaeatis laturi prodierant (abest autem locus sexaginta ferme stadiis, atque conspicuus est,) postquam pugna committebatur et signa sublata sunt, paululum illi quidem processerunt ut auxilium laturi; et Macedonum equites aciem contra instruebant , ut eos impedirent. Postquam autem brevissimo tempore victoria penes Athenienses erat, et vexilla revulsa
Post pugnam vero Athenienses tropaeum statuerunt, et caesorum militum cadavera pace sequestra Potidaeatis reddiderunt. Ceciderunt autem ex Potidaeatis quidem et sociis paulo pauciores treeentis, ex ipsis vero Atheniensibus, centum et quinquaginta, et Callias eorum dux.
Murum autem, qui isthmum spectabat, stalim Athenienses circumvallarunt, et praesidio custodire cupe-runt. At murus, qui Pallenen versus spectabat, nullo vallo cinctus erat; nec enim existimabant, se posse simul et in isthmo excubias agere, et in Pallenen transgressos murum exstruere, veriti, ne Potidaeataeeorumque socii se, in duas partes diductos, invaderent.