History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Et cum ad isthmum venissent, et adversarios se ad proelium parantes vidissent, ipsi quoque aciem exadverso instruxerunt, nec multo post conflixerunt.

Atque ipsum quidem Aristei cornu, et quotquot de Corinthiis aliisque militibus delecti circum ipsum erant, cornu sibi oppositum in fugam verterunt, eosque persequentes longe processerunt; reliquus vero Potidaeatarum et Peloponnesiorum exercitus ab Atheniensibus superatus est, et in urbem confugit.

Cum autem Aristeus ab hoste persequendo rediret, postquam reliquum exercitum videt victum, dubitavit, utram partem petens, Olynthumne an Potidaeam, belli fortunam periclitaretur. Tandem tamen ei placuit, cum suis militibus in minimum loci spatium contractis Potidaeam cursu perrumpere ^fpervasit propter crepidinem per mare telis petitus, et aegre, paucis quidem amissis, plerisque tamen salvis.