History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Modica contra veste et ad hujus aetatis morem accommodata primi Lacedaemonii usi sunt, et in ceteris quoque rebus locupletiores eamdem atque plebeii vitae consuetudinem servarunt.
Iidem etiam primi corpora nudarunt, et palam oleo se vestibus depositis unxerunt. Olim vero etiam in corporis exercitationibus in Olympiaco certamine subligacula circum pudenda gestantes athletae certabant, nec multi sunt anni, ex quo hic mos desiit. Quin adhuc etiam apud nonnullos barbaros, praecipue vero Asiaticos, pugilatus et luctae praemia proponuntur, et subligaculis in his certaminibus utuntur.
Ac multis etiam aliis in rebus demonstrarit quis priscos Graecos eodem vitae genere usos, quo hujus aetatis barbari utuntur.