History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Omnis enim Graecia gestabat arma, lum quia domicilia nullis munitionibus septa habebant, tum quia tuto commeare ultro citroque non poterant; et quotidianam
3
vitam in armis egerunt, ut barbari. Graeciae autem populi , qui nunc etiam ita vivunt, documento sunt, similia vitae instituta olim et apud omnes fuisse.
At primi fere Athenienses ferrum deposuerunt, et remissiorem cultum secuti ad mollius vitae genus transierunt. Et seniores apud eos e fortunatis propter delicatum vitae genus haud diu est quod tunicas lineas ferre desierunt, insertisque aureis cicadis tutulum colligere e capitis coma. Unde etiam Ionum senio res propter cognationem cultus iste diu tenuit.