History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Jam autem erat diei serum et paeana tanquam congressuri cecinerant, quum Corinthii repente in puppim remigare coeperunt, XX naves Atheniensium contra se navigantes conspicati , quas post illas decem auxilio miserant Athenienses, veriti id quod accidit, ne Corcyraei vincerentur, neve suae decem illae naves ob numeri paucitatem ab illis vim propulsare non possent.
Has igitur Corinthii mature conspicati, et non quot cernebant, sed plures Athenis adesse suspicati, sensim retro abibant.
At Corcyraei eas non videbant, (veniebant
20
enim ex occulto) et mirabantur Corinthios in puppim remigare; donec quidam, qui naves viderant, illas contra se navigare dixerunt. Tum vero et ipsi recesserunt; jam enim nox ingruebat ; et Corinthii navibus aversis abierant diversi.