History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam quum multae essent utrorumque naves et late mare occuparent, postquam manus inter se conseruerunt, non facile dignoscere poterant, quinam victores, aut qui victi essent. Hoc enim navale proelium Graecorum cum Graecis commissum navium numero omnia superiora longe superavit.

Corinthii vero, postquam Corcyraeos ad terram usque sunt persecuti, ad naves fractas et cadavera suorum se converterunt, et maxima eorum parte potiti sunt, ita ut ea ad Sybota comportare possent, quo terrestres barbarorum copiae auxilio venerant. Sybota autem est desertus Thesprotidis portus.

Hac re gesta rursus collecti Corcyraeos classe invadebant. Illi Yero cum suis navibus, quas ad navigationem adhuc erant aptae, et quotquot erant reliquae, una cum Atticis, et ipsi infesta classe occurrebant, veriti, ne illi in suum agrum descendere conarentur.