History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
Nam quotiens inter se confligere ccppissent, non facile divelli poterant, cum prae multitudine turbaque navium, tum etiam quod ad victoriam oblinendam maxime confidebant militibus super tabulatis, qui navibus quietis pugnam sta-
Ubique igitur magnus tumultus et proelium valde turbulentum erat; in quo naves Atticae Corcyraeis, sicubi premerentur, adsistentes metum quidem hostibus incutiebant , sed proelii initium non faciebant, quod earum praefecti metuerent Atheniensium interdictum.
Maxime autem dextrum Corinthiorum cornu laborabat; Corcyraei enim, cum eos XX navibus in fugam vertissent, et dispersos ad continentem usque persecuti essent, et usque au eorum castra navigassent, et in terram descendissent, tentoria deserta incenderunt eorumque res diripuerunt.