History of the Peloponnesian War
Thucydides
Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.
At apud Corinthios dextrum cornu tenebant naves Megarenses, et Ambracienses; in medio vero reliqui socii consistebant pro se quique; sinistrum autem ipsi Corinthii tenebant cum velocissimis navibus, oppositi Atheniensibus et dextro Corcyraeorum cornu
Postquam vero signa utrinque sunt sublata, commisso proelio navali pugnabant, multos utrique gravis armaturae milites, multos sagittarios et jaculatores in tabulatis navium habentes, vetusto adhuc more imperitius instructi.
Et erat quidem acre boc navale proelium, neque tamen pariter artificiosum, sed pedestri pugnae similius.