History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

atque iis temporibus hoc factum est, quibus potissimum homines, qui adversus hostes suos eunt, propter vincendi studium cetera omnia negligunt. Nam et pro amico habent eum, qui operam praestat, licet ante fuerit inimicus, et pio hoste cum, qui obstiterit, quamvis sit amicus; siquidem vel res domesticas propter praesentis contentionis studium male curant.

17

« Quae vobiscum reputantes, et qui sunt inter vos natu minores, haec ex majoribus natu cognoscentes, aequum aestimate parem gratiam nobis referre, neque existimetis, justa quidem haec dictu esse, utilia vero, si bellum oriatur» esse alia.

Nam et utilitas potissimum sequitur, in quo quis minime peccat, et eventus imminentis belli, quo Corcyraei vos terrent et ad injuriam faciendam hortantur, adhuc est in incerto. Nec vos decet eo commotos inimicitias contra Corinthios suscipere, quae manifestae statim sunt, non in posterum imminentes : quin potius prudentiae erit pristinas suspiciones, propter Megarenses susceptas, ex animis vestris subducere;