History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Nam si eos, qui mali aliquid agant, recipiatis et tueamini, reperientur etiam ex vestris sociis haud pauciores, qui ad nos palam transeant, legemque hanc contra vos ipsos potius , quam contra nos, condideritis.

« Atque haec quidem sunt, de jure nostro qua* apud vos dicere habuimus, satis firma illa ex Graecorum institutis; quod autem suademus et postulamus, ut nobis faveatis, hoc tale est, ut nos non inimici, inferendi damni causa, neque etiam amici, justo plus commodi ex amicitia captantes, gratiam vestram pro merito nostro censeamus in praesenti nobis reddi debere.

Quum euim olim ante res Medicas in bello contra jEginelas gerendo longarum navium penuria laboraretis, viginti naves a Corinthiis accepistis. Quod nostrum beneficium, et illud de Samiis, quum propter nos Peloponnesii auxilium ipsis non tulerunt, peperit vobis de jEginetis quidem victoriam, de Samiis vero ultionem;