History of the Peloponnesian War

Thucydides

Historia Belli Peloponnesiaci. Haase, Friedrich, translator. Paris: Firmin Didot, 1869.

Sita enim est in loco opportuno ad trajiciendum in Italiam et Siciliam, ita ut nec inde classem ad Peloponnesios pervenire sinat, et eam, quae hinc venit, in illa loca transmittat , atque ad reliquas res commoditates egregias habeat.

Ut autem universa et singula in brevissimam contraham

15
summam, hinc cognoscere poteritis, nos non esse deserendos : quum enim Graecis tres sint classes memoratu dignae, vestra et nostra et Corinthiorum, si harum duas per vestram negligentiam in unum coire permiseritis, et Corinthii nos praeoccuparint, simul cum Corcyraeis et Peloponnesiis navale bellum geretis. Sed si nos receperitis, majore vestra -rum navium numero cum illis dimicare poteritis. »

Atque Corcyraei quidem talia dixerunt. Corinthii vero post eos haec: